Loquere nunc
Aliquot abhinc annis orbem emi sonorum per quem latine loqui celeriter discere licebat, hoc saltem nomen nuntiabat, quod scilicet in titulo videtis, nisi fallor. Audi, multa menda (meo judicio) inveni, amisi non ultra auditurus. Hodie autem aliud est consilium meum. Menda minus mea intersunt quam antea, plus aestimo quod illo in orbe bene paratum est, jucunditatem qua ludere sinit. Cum loqui est scopus, antea sagittae quae locum attingunt quam errores numerantur.
Ceterum inter eos sunt qui accentum contingant. Qui potest mala a bonis in eo distingui, quod omnino nobis perditum est? Nam accentus noster, si nobis sapientiores exaudimus, multum ab romano differt, qui tonalis esset. Hoc satis finem et limitem nostris coeptis definit. Attamen oportet verbum quodque suo loco accentum recte ferat.
Inter verba ubi perperam positum repperi accentum illa sunt: invólucrum (pro involúcro), díploma (accentu graeco, pro romano 'diplóma'), 'biróta' (ne verba oblitus sim neolatina, pro bírota). Ipse male accentus, cum puer essem, didiceram, et illa verba quae corrupte pronuntio excribere soleo. Sic, exemplorum gratia, 'pontífex' (pro 'póntifex') vel 'terétes' (pro 'téretes'). Pessime etiam pronuntiari solita sunt nomina botanica, sicut 'arbútus unédo' (pro rectiore 'árbutus únedo') et alia.
Tempus defit. Cras, si potero, progrediar. Valete nunc. (In imagine, videte perpulchrum ciborium cathedralis valentinae; etenim illus templi Thersites turrim conscendi, quam vocant 'el Micalet', puto, hispanico sermone 'el Miguelete').
3 comentarios
Thersites -
icosinatus -
.....minime tamen DICTAM...
Icosinatus -
Rex Carolus, eruditus a Jacobo Amyot, linguam latinam intellegebat,...minime tamen dicta a Poloniense!
(Cum scribere est scopus, optime Thersita, noli numerare errores meos."