Discimus adhuc
Quam lauta, quam faceta, quam docta bloga per rete nunc pullullant latina! Maior in dies moles est aliquid ejus modi, ne simile quidem, incohare.
Sed iter meum mediocre prosequar, cum gaudio sit nobis aliquantulum novi quotidie exercere.
Hodie haec est causa quod scribam: mater, quartum et octogesimum agens annum, ordinatrum denique domi admisit, atque epistolas a liberis missas jam didicit legere et, quamquam breviores, scribere. Elatus posthac incedo, quasi maternae mentis robur et nostrum foret.
Imaginem volo appendere in blogo, quam mater per nexum (quem etiam per rete mittam ad eam) assequi possit. (Ecce matrem et sororem in imagine.)
En ergo nos ludentes quasi pueri.
Sed quid potius senibus?
2 comentarios
Thersites -
Alexandra -