Blogia
Thersites

Gelman

Gelman

Die 23 aprilis peregrinans orationem radiophonio audivi qua Iohannis Gelman, poeta praemio Cervanes donatus, laurum accipiebat. Quam longum tunc gaudium, illa verba audire suavia, ex argentina melodia etiam suaviora! Non prolixe, sed placide, locutus est de poesi tanquam animi medicina, de domino Quixote et ejus somniis libertatis et justitiae, de tyrannide militari quae suos trucidaverat, de dolorem, de indulgentia, de memoria. Oratio hispanice legi potest in reti. Nonnulla ejus verba latine reddere conatus sum:

"Sunt qui hoc memorandi studium improbent: repetere praeterita non oportere, oculos non in occipitio gerendos, porro contra aspiciendum, antiquis vulneribus retegendis operam haud dandam. Plane falsi sunt. Ulcera recentia, in vivo sunt. In fundamine civitatis palpitant velut cancer clementia carens. Unum illis est medicamen: veritas. Deinde, justitia. Sic tantum pote esse vera remissio."

Totus convenio. Multa hoc tempore dicuntur de oblivione, de remissione praeteritorum. Quemnam ad finem? Cuinam, nisi tortori vel carnifici, remissio prosit? Vetera consentio nequaquam ad usum partium repetunda. Sed una medicina est vulneribus victimarum: veritas et justitia.

’Ignosce mihi, o Galilee, peccavi’, Romae clamat summus pontifex, nihilominus se infallibilem praedicens, dum plura ingenia compescere parat. Ridiculum verbum! Non ab illo defuncto, sed ab his vivis ignoscendum est tibi, inopportune senex!

’Democratiae, libertati faveo: amate me, omnes mundi creaturae!’, garrit Frutex. Sed Civitates Foederatae illam tyrannidem quae liberis Gelman privavit, illam demum pestem in Chiliam, in Argentinam, in paene dimidium orbis conseverunt. Quae nunc agant, satis superque scimus. Quid mirum, si miserandi plurimi Americam Borealem universi oderunt?

Miseris enim victimis animo maximo opus est ad ignoscendum. Atque magni quidem animi paucis mortalibus sunt. Hi vitam prae morte, amorem prae vindicta, poesin prae pyrobolis malunt. In illis Cervantes, in illis Gelman.

Sic hodie nive candidatus erat Mons Cajus. Valete.

0 comentarios