Iterum pensum
Finitum volo hoc longum divortium ab computatro et omnibus retis universi gloriis. Horum taedebat, credo. Sed scribere oportet: aliter nihil discemus.
Quid garrieram novissime? Homo vult loqui, sperat se eloqui, vix valet circumloqui. Maneat infinitum, ne plus teramus temporis.
Quod maxime redeunti placuit: multa posse legi amicorum, inter quae Pastricis diu taciturni, Sandrae Anticariae versatae et feliciter constantis, Neminis Oudenos Cortesii gesta perlustrantis (hos dies nos Prescott legebamus Historia Peruviae captae), tot novorum et doctissimorum amicorum per rete scribentium! Quam laetitiam abstulit schola, reddidit rete.
Imaginem appono Pyrenaeam ineuntis aprilis. Saxum quod ad dexteram videtur manum 'Peña Montañesa' vel Saxum Montanum est; longe conspicitur 'Monte Perdido' vel Mons Perditus.
2 comentarios
Thersites -
Nemo Oudeis -
Sunt nonnulli qui de Peruvia scripserint Latine: inter quos notissimus fortasse est Hieronymus Benzo, oculatus testis novi orbis qui alpacas aliasque feras una cum provincia moribusque indigenarum Italice (nisi fallor) descripserat tribus in libris, quos Urbanus Calveto in sermonem Latinum vertit et titulo q.e. "Nova novi orbis historia" ornavit.