Blogia
Thersites

Humus humana

Humus humana

Notitiam ex amicis bursanis ad nos perveniebat anno praeterito de facinore quodam dominae Caeciliae, ancillaris templi bustensis, cui cum esset mos templi tergendi et ordinandi, ipsam aliquando voluntas etiam capiebat, forsan et voluptas, cum pictrix esset voluptaria, redintegrandarum nonnullarum imaginum.  Hactenus sine historia.  Sed illa aestate, proh dolor, diabolus quisque se miscuit Caeciliae penicillis et imago nescio quae Christi dolorum graviter est illis deturpata penicillis, aut a diabolo, aut ab anu ancillari et voluptaria pictrice.

Cum primum a me notitia afferretur (nihil a veritate narrans devertor) convoluta veniebat commentariis illorum amicorum, clamores simul horrendos ad sidera tollentium, quasi in ruinam dejecta esset acropolis atheniensis vel igni datum templum sancti Petri.

Ceterum ea via pervenit notitia, qua solitae sunt nostro saeculo pervenire: per rete universale.  Imago igitur comitabatur notitiam, et tunc primum videre potuimus illud ’ecce homo’ Caeciliae.  Ridiculum vere erat.  Verum ea fuit mi sententia, si quaeritis, nimios fuisse clamores opere pro vexato, certe, sed tam modesto atque jam senescenti.

At non ibi constiterat rota.  Ea est vis retis huius universi ut citissime non modo ex hac parva regione, circa montem Cajum jacenti, sed e longinquis, etiam ex reductissimis locis commentarii de Caeciliae facinore pullullarent, gravissimo aliquando tenore, ita ut non raro morte, atque crucis morte, haereticae et pravae pictrici reclamarent.  Quae latuit prius dum potuit: postremo non valuit quin in lucem exiret lacrimans, inter singultos se ream confitens re, non animo ad meliora intento atque devotissimo ad sacrum templum et servitium dei et omnium sanctorum.

Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus...

Hoc namque non minus ridiculum fuit.  Nam quo acrius pravae instaurationis peccata condemnavissent, dum instaurator corpus fuerit sine nomine, eo tenerioribus vocibus, mollioribus accentibus, ardentibus bracchiis eam maturabant defendere quae jam prae se provectam ferebat aetatem, canos capillos, animum delicatum atque lacrimantem.

Volvitur etiam rota.  Non modo nomen extollunt Caeciliae atque dignissimum laborem: greges hic illic parantur sequacium ac fanaticorum.  Sollemne jusjurandum audite: ne unum quidem inter amicos, discipulos et propinquos novi, ne unum quidem, dico, qui non ad bustensen templum his mensibus adiret ut faciem suam juxta Christi faciem, illius dico ’ecce homo’ a Caecilia instaurati, in aeternum aevum photogrammate compararet.  Hoc nescio jam utrum magis sit ridiculum an vere mirabile.

Mirabilibus obruti vere sumus.  Nam Caeciliae fautores non ex hac regione modo, non ex hac continenti, sed ex omni mundi regione prosiluerunt.  Num somniavi, an illud ’ecce homo’ personam factum vidi nuper novoeboracensibus in bacchanalibus?

Quid, hac hora magnum non gaudium accepi, sed deceptus fui, cum illum Bargoglio cardinales sanctae catholicae ecclesiam novum crearent papam, jam jam Caeciliam sperans primam episcopatam!

Sed ad seria.  Videte, amici, quam callidi sint mercatores huius nationis, qui jam per ’ecce homo’ sua venditent vina.

0 comentarios