Exsulto
Hodie est mihi vere celebrandus dies candidoque notandus calculo: commentarios enim in loculo inveni, neque qualescumque, sed excellentium amicorum, optimi Maximi Hispani meique Ludovici. Si gratiae sunt quae non ex urbanitate vel humano commercio, sed ex imo corde exeunt, eas vobis, Maxime et Ludovice, nunc libentissime ago. Quid ultra cupere possum? Immo possum: in Pastricis ephemeride, quam quotidie lego, nuper eius verba inveni affabilissima, ut est homini mos, et illius hominis elegantissimi (ut per ipsius ephemeridem patet) qui Nemo vocari voluit.
Saepe subrideo philosophorum rixam, quoquomodo conantes finire quid homo sit, quid illud sit animal quod non itaque sint animantes ceteri: Num risu distinguitur, manibus, utensilibus? Illine priva et propria est notio mortis, conscientia sui, libertas? Stultus labor et inutilis, puto, quaestioni vitae supralunaris simillimus, sed... quid nobis philosophastris, nisi distinguendum? Ceterum ipse aliquid simile millies cogitavi. Quid sum? Quem ad finem nos, insolentia, insolescentia animalia? Non raro accidit ut vix me distinguere possem ab musca vel formica...
Olim malum accidit mihi, nihil magni momenti, satis autem ut tecta ruerent domus meae vidererque solus inter parietum ruinas. Vae mihi, quantum illos tristes dies solamine egui religionis, fultura fidei cuiuslibet! Tum illud penitus discere mihi visus sum: homo qualiacumque ferre potest, modo amicos apud eum habeat. Hominis videte doloribus maximis afflictos, in extremis laboribus, in carceribus conjectos: rident autem, vitam agunt, etiam gaudere possunt: ut eis amici non desint satis est.
Parum plus puto esse nos quam simiae jucundae, minime jucundae nonnumquam. At illud habemus maius quam manus, quam conscientia, quam libertas: amicitia. Quam divinam appellarem, nisi hoc praecipue video carere deum, eodem in primis miserandum, quod amicos non habet.
Vobis amicis haec verba dabam. Valete
1 comentario
Pastrix -
Adeo ut aliquando me pudeat conferre modum tuum scribendi cum meo ! Perge, quaeso, ephemeride tua nos delectare, 'miscendo utile dulci'.