Septembris turbulentia
Iam nonnullos afui dies, non quia pigrior factus sim, sed quia multum laboris super leve stultumque caput meum impendet. Atque hoc praecipue, quod quotidiano labore, usu consueto quod Hispanice 'rutina' vocamus, opus est mihi. Contra septembri mense iter facere, emere, venumdare, inire exireque totque minutissima et saepenumero inutilia quae hoc anni tempore agenda docentibus sunt. Deis deabusque gratiae sunt mihi agendae, non adhuc amorem ad discipulos perdidi. Docentiam esse in Hispania magnam merdam, ut heri proclamavi, penitus puto, sed (ut amicus aiebat hodie vigesimum annum) pueris nulla est culpa. Eos procul video, vultu adhuc limpido, ut eorum animae, et misereor. Homines tali aetate adhunc cogitant, sentiunt. Nunc illud nolo scire: quinque sexve annos, beluaque ad praesepe fieri incipiet major pars. Afuerit omen! Valete
3 comentarios
Regina Noctis -
Con cariño...
Ludovicus -
Nunc ephemeridem tuam legere incipi.
Gratias tibi multas.
Ludovicus
Maximus Hispanus -
De multis -cito spero- loquemur.
Omnia bona tibi ephemeridique tuo opto.