Caracena
Heri dies fuit dignus nobis, laetis hominibus et innocentibus. A sole frigido, sicco intuiti, incultas peragravimus angustias quas flumen Caracena irrorat inter Tarancueña et vicum ejusdem nominis. Plus quam viginti abhinc annis easdem percurrimus solitudines cum Lectore atque uxore (forsan meminerit, si modo legit). Tunc maturus erat mensis majus, floresque vivis coloribus passim prorrepebant. Heri, aprili vix inceptato, nondum populorum gemmae aperiebantur, vix salices exhibebant amenta masculina, unus tantum aut alter crataegus candidissimis induerat se floribus. Trames hinc illinc disparuerat, nam superiore hieme maxima fuerat fluminis furia. Nobis par erat periculum adire, super saxa in flumen conjecta salientes, frigidae sorbendae aquae.
In Caracena prandium optimum obtinuimus. Julia nidum viperae invenerat, viperulis plenum. Christina, latratus audiens, fugaces dammas conspicere erat assecuta, dum per saxa fugerent. Sed omnia pro nihilo habuerunt, cum amicitiam sanxerunt cum cane ’Clarita’, mellitis oculis cane, quae quattuor lactabat catulos catulamque unam. Si venales fuissent, cuncta auctoritas mea impedire nequisset quo minus onerati catulis redissemus.
Quam laeta fatigatio!
2 comentarios
Thersites -
Sandra -