Escantar
Cum nummos quos ponam non habeam, rusticitas in me est vera et firma. Jam agricola factus sum. Adii mane ad magistrum (Joachim scilicet) qui in horto accipiens prima jussa pronuntiavit. ’In primis, lapides ex peculiari abstrahendi sunt’. Vox vere dominica. ’Hoc in meo vico vocant ...’ ut supra. Discipulus mihi videbar alicujus illorum gymnosophistarum. Laboravi ergo, nihil respondens. Ecce mea ligula, ecce plasticae situlae quas lapidibus replevi abstrahendis.
Multa hodie didici. Hoc inter alia, lumbos latinistarum esse delicatos. Valete.
2 comentarios
Thersites -
Ludovicus -