Dux et praeceptor
Pluit. Idem fortasse aer qui nivem Nemini nostro nuper attulerit, imbrem hodie nobis frigidissimum incutit, adeo ut primo mane quasi grando caderet.
Grandone? Vae mihi! Meae lactucae!
Jam liber homo non sum. Cor meum positum est in holeribus.
Ecce autem magister meus agricolis rebus. Nonne est illi nobile caput romanum? Si licet, plura de eo scribam. Nam est animus homini tam pulcher quam vultus.
Valete.
3 comentarios
Thersites -
Quod ad lactucas, care Icosinate, non sine invidia quadam mihi aiunt esse illam quam vocant 'tironis fortunam', nam non modo grando lactucis pepercit, sed etiam ne micam quidem solis hae adhuc viderunt (quod, ut scit rusticus quisque, satis modo plantulis plerumque nocet).
Summatim: Juppiter Thersitae favet.
Icosinatus -
Nemo Oudeis -