Blogia
Thersites

Crisis

Crisis Ignoscatis, amici, sed denuo horam integram perdidi scribens quae postea, nescio qua de causa, in vacuum abiere et volavere. De quibus nihil jam repetam nisi hoc: quod quaedam difficultatem scribendi invenio, quod pergam in conatu eam superandi, quod Pastrici valetudinem optimam opto. Photographemata consolandi gratia appono. Valete

3 comentarios

Thersites -

Gratias ago tibi, Pastrix bone, si possim hic commentarium apponere (diario tuo nequeo). Jamne vales? Valde gaudeo!

Pastrix -

Erratum: pro photographemata, lege, quaeso : photographema !.

Pastrix -

Photographemata, mehercle ! jucundissimum visu et ad valetudinem mihi reddendam, edepol ! aptissimum . Gratias tibi, mi Thersita, et tu quoque cura ut valeas.