Blogia
Thersites

Passer mortuus est

Passer mortuus est

Aliquot dies abero.

Sed prius quam abeam, quod his diebus magis me juvit apponam. Ecce meae discipulae, quae statim in Universitatem ingredientur. Domum venerunt ita uniformiter indutae ut risum tenere non potuerim. In earum pectore legebatur RAROS SOMOS TODOS ('cuique sua delira sunt'); a tergo Latine scriptum erat in tunicis: 'Sum super, sum Catullus', et infra, minoribus litteris, illud Catullianum in titulo.

Quam carus et facetus grex!

1 comentario

Nemo -

Recte dixisti gregem tuarum discipularum esse carum et facetum, etiam addam "bene doctum." Lepide et urbane et absque ulla dubii umbra modo Catulliano sunt tales tunicae factae!