Kirstina
Quam pessimum photographema, dicet aliquis. Verumtamen id videre potuisse magno gaudio mihi fuit. Album enim camarae detrimentum passum est in itinere, nec imagines aspicere poteram. Et magnopere servare cupiebam hos elegos quos vix distinguere potui in tenebris templi Mariae (illic Mariakyrka) Helsingoburgensis. Auctor etiam epigrammatis Tycho Braheus fuit, excellens astronomus, qui plus ad amussim angulos stellarum mensus est ante telescopium vel Galileanum perspicillum. Hac regione, qua natus est, tunc Danica, appellabatur Tyge Brahe. Quod nomen sit Tyge nescio; Kirstina autem Christinam esse imaginor.
Sed elegos legite, amici:
Exuvias abiens tulit huc Kirstina tenellas,
quae Brahei olim nata Tychonis erat.
Illa quidem modicum mundi fuit incola tempus,
interea modicis non tamen aucta bonis.
Ingenio sexum superavit moribus annos,
eloquii grata dexteritate pares.
Ergo hanc quae dederat subito natura recepit,
consuetis majus ne quid adulta foret.
Vivit at illa tamen naturae obstacula vicit:
pro modico aeternum tempore tempus habet.
Aethereisque potita bonis, mortalia temnit:
per Christum civis legitimata poli.
Obiit peste anno domini MDLXXVI, septembris die XXIIII. Vixit annos II, menses XI, dies XI, horas XI.
MORS QUO CITIOR DULCIOR, QUO SERIOR AMARIOR
Kirstinae dulcissimae filiolae naturali praeter aetatem industriae et moratae pater f. et p.
Hactenus epitaphius. Aeneus, parvus est (vix pedem quadratum), opere delicatissimo. Nonne est pulchrum photographema?
0 comentarios