Blogia
Thersites

Itineris reditus

Itineris reditus

Domum regresso iter non jam spes, sed memoria est. Mihi autem (contra quod comiti accidit, secundum ipsius confessionem) non molestiae aut maestitiae fuit reditus: sicut itineris imminentia sensus excitabat, idem finis jam jam appropinquans faciebat. Regredi enim, domi esse, non tristitiam, immo laetitiam novamque agendi cupidinem attulit. Id propterea forsan fiat, quod puer persaepe caelum mutaveram: adulto jam placet quiescere et, si ignotas adire regiones volui, non minus notumque meumque cubiculum redire juvat.

Haec est hora memoriam recolendi et quot collegisses. Quem denique ad finem itinera, nisi ad messem recordationum, imaginum, odorum, musicarum? Ideo vix credere possumus nos vitae itineris memoriâ perpetue aliquando carituros. Memoria sumus (etsi fragilior in dies). Aeternitas, id est, nihil erimus.

Esto, mi domine. Sed dum sumus, amicos amittamus photographemata exhibendo. Non vos qui legitis, ut spero, amici vere gratuiti, quibus unum tantum in praesentia monstrabo. Ecce igitur schola latina oppidi Ystad, in Scania, apud Balticum mare. Latericium, gothicum, pusillum aedificium, saeculi sexti et decimi ineuntis: veterrima, ut aiunt, in Suecia schola latina est tectis adhuc exstantibus. Nonne pulchra? Valete.

0 comentarios