Blogia
Thersites

Segeda et vetus initium anni

Anno sexcentesimo v.c., urbs Celtibera magna et potens ('megálee te kai dynateé', Appianus xliv) sua moenia reficere coepit. Quo foedus violari ratus, senatus Romanus legatos re prohibituros ad Celtiberiam mittit et, spreto ab Celtiberis senatus decreto, bellum illi urbi indictum est. Sed longe abest Hispania: hic enim annus erit ultimus quo consules Idibus fient Martiis: ut primo vere bello adsint mature in Hispania gerendo, proximi consules fient Kalendis Januariis.

Annus ergo sequens primum non vere ineunte coepit, sed vix incepto hieme Fulvius Nobilior consulatum adit ut urbis Celtiberae petulantiam puniat. Fulvio autem male fuit, si Appiano credimus, et die Vulcanalium (a.d. X Kal. Sept.) imperator Nobilior cum triginta milibus militum victus est a Caro duce Bellorum. Sed victoria non salutaris fuit urbi Bellorum, quae, Caro eadem pugna occiso, mox capta est, ejus incolis Numantiam confugientibus.

Haec ergo est causa anni ineundi, etiam hodie, Kalendis Januariis. Qui dies absurdum est, si bene putamus, initium anni. Nonne potius incipiebat antea Idibus Martiis, id est, primo plenilunio veris ineuntis? Sed Kalendae Januariae, quid habent? Nec solstitium, nec aequinoctium, nec ullam habent notam cur illis annus incipiat. Sed Romanis multis diebus opus erant ad bellum parandum copiasque in Hispaniam traducendas.

Segeda est nomen illius urbis Celtiberae, gentis Bellorum. Hac de re gloriabundi tument nostro saeculo Marae incolae, quod oppidum proximum est ruinis veteris Segedae (non longe a Bilbili sitae, Martialis poetae cunis). Incolae ergo Marae (Hispanice 'Mara') quotannis se Romanos vicisse gloriantur festis variis et feriis factis Solis vel Saturni die post Idus Martias. (Etiam a.d. X Kal. Sept. victoriam commemorant, dimidia pars vici victrix Celtiberorum personata, dimidia Romanorum victa.) Aditurum me puto perendie. Valete.

2 comentarios

Thersites -

Gratias ago, Pastrix praedilecte. Te doctiorem callidioremque lectorem sperare non poterat Johannis Secundus.

Pastrix -

Tibi gratulor, optime Thersita, pro historiola quam nobis attulisti de causa cur Romani anni initium mutaverint. Ego quidem nunquam de ea audiveram.
Tibi quoque assentior, annum potius incipiendum fuisse cum vere, quam primo Januarii.