Blogia
Thersites

Opifex

Opifex

Calafell vicus est parvus non longe a Comarruga. Castellum habet (quod visere non potuimus) et pulchrum prospectum in vallem et mare. Faber ibi operibus non paucis studuit, quae hinc illinc per oppidi vias contemplari placet. Domum suam multis prolixi operis cancellis ornavit. Scientiam ibi ferrariam totam exhausit: en fenestra hirundinum volitantium inter hederas (integri sunt nervi sui folio cuique), dum lacerti per muros spatiantur... Vae purpurisso...!

2 comentarios

Icosinatus -

Ad Ludovicum.

Amice Ludovice,
De Johanne Rotomagense, confiteor me nunquam antea hoc nomen audiveram. Quis sit hic sculptor? Nescio. Mihi videtur, post investigationem, Rotomagi eum ignotissimum esse. Fortasse tantum apud terras externas operatus sit.
Vale

Ludovicus -

Ad Icosinatum

Ave, optime Icosinate.

In romano oppido Aeminio (in lusitana hodierna lingua dicimus “Coimbra”), ubi vixi dum juvenem fui, plurimae sunt statuae XVI seculi sculptoris Johannis Rotomagensis (João de Ruão).

Vale.