Blogia
Thersites

De amicitia

Memini quid de amicitia censerem adulescens: magnum quid, absolutum, perfectum. Quod de paucissimis, si de uno alterove, praedicari posset. Ita certe ratiocinari licet, ex verbo, ut antiqui solebant. (Quid aliud Plato ille?) Etiam Cicero, quamquam rem reicit 'verborum magnificentia' metiri, suadetque ut 'bonos eos qui habentur numeremus', trahi se sinit a pulchritudine nominis et magis de Amici idea quam de humanis, vivis amicitiis tractat. Et, cum tempus nullum praetereat dissentiendi de Epicureis physicisque ceteris, quidquid in amicitia commodi vel opportuni inest, id negat esse causam nucemque amicitiae: "Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae". Amicitia enim ex nubibus profecta est.

Simili modo Michael de Montaigne, quem nuper relegeram, de amico la Boétie loquitur quasi de altero se: unus animus in duobus corporibus. Paucos autem annos tali amico fructus fuit: et in amicitia, tanquam in amore, eo unanimitatis phantasmate primos tantum annos fruimur, evanuitque deinde, ardoribus pristinis exstinctis.

Putes forsan qui legis veram amicitiam me non cognovisse. Non equidem ita opinor: optimi amici mihi fuerunt, et sunt: nihil in hoc desidero. Et est amicitia, mea sententia, in humanis quod potissimum, quod magis appetendum est. Ea in se habet, nisi fallor, maximam utilitatem, ipsa est maxima utilitas, per quam vita interdum optabilis est. Sed definire conor non ex verbo, sed e vita ipsa quam vivo. Et dum retrospicio, dum praeterita recolo, cum tot amicos contemplor qui sunt, qui fuerunt, diuturnitas denique, assiduitas, mihi esse videntur, modestae virtutes, verae amicitiae vires.

Verbum quodque suam magnam parvamve mundi partem capit; cum juniores sumus, mundum in sectiones mundi intrare coegimus; senescentibus nobis satis est ut verborum captus satis gliscat ut quae necesse sint capiat.

3 comentarios

Thersites -

Domi es; dominum age. Placet mihi, Icosinate, quod amici hoc loco utamini tanquam proprio.

Icosinatus -

Amice Thersites,
Facisne mihi facultatem ut respondeam Ludovico qui heri mihi nuntium misit per "blog" tuum? Nolim insolens videri.
Vale

Icosinatus -

Amice Thersites,
Facisne mihi facultatem ut respondeam Ludovico qui heri mihi nuntium misit per "blog" tuum?
Nolim insolens videri. Vale