De amicitia II
Eos ergo amicos tantum duxerimus quibus Idea compleatur amicitiae? At quot essent nobis, ita agentibus? Perpauci, opinor, si quis foret. Amicos igitur ducamus, ut Cicero aiebat, qui habentur. Qui domum te vocat quia tecum esse placet; qui domum tuam adit invitatus; qui bona joca ridet, pessima improbat, quaesita respondet; qui tui morbi memor de valetudine scire vult; qui in parvis, in magnis te juvat; qui tecum locuturus constitit in via. Multi sunt amicitiae gradus vel modi; quolibet fruamur, nullum despicientes.
Quod demum officium est amicitiae? Nullum certum. Ex amicis licet omnia sperare; sed si deceptus eris te ipsum culpa quia sperasti, haud amicum qui non praestiterit. Amicitiae officia, quam saepe magniloquenter dictum! Equidem ex amicis nihil sperare malo nisi benivolentiae aliquid, partibus meis ut paululum faveant prae aequitate, non praeter aequitatem.
Eam varietatem invenio, dum quot amicos habebam recolo (amicasve: eorum enim non sum qui in sexu vel in genere quid deprehendant quod amicitiam impediat), ut difficile sit mihi notas amicitiarum communes excerpere. Aliquid autem patet: amicus amicum quaerit. Ex amicis, iterum tanquam ex amantibus, alter esse solet qui plus quaerat, alter qui plus quaeratur. Sed eius amicitiae diffide a quo nunquam quesitus sis, vel qui olim te quaerebat, jam pridem desiit.
1 comentario
Ludovicus -
Johanes Rotomagensis venit Lusitaniae circa 1517 et hic laboravit et obiit circa 1580 (ut Camões, homonimus mei). Dignae sunt visu statuae eius (in sé velha, igreja de santa cruz et pluirimis aliiis templis).
Valete.