Matrimonium
Hispanum tribunal quod vocatur Constitutionale decrevit hodie (decrevit tandem, aliquot annis morae) legitimum esse matrimonium dictum homosexuale sive domos amore institutas viri ad virum vel feminae ad feminam. De quo ego laetor et gaudeo pro amicis amicabusque quibus decretum securitatem affert, tollit haesitationes cordis mentisque discordias.
0 comentarios