Lex inertiae
Ad laborem rediens. Chartas, pugillares, libros apparare. Is labor, ut ita dicam, publicus. Etiam ad privatos labores regressus sum: amicorum bloga lego (Sandrae, Neminis, Consalvi, ceterorum; Pastrix nondum reversus videtur) quae per multos dies omiseram, etiam meum relegebam ut meminerim ubi tunc essem. Hic quoque labor est, nunc major, cum per aliquot hebdomades ne minuto quidem temporis ad album ordinatri oculos admovissem. Hoc mihi maximae molis est; mos est mihi volupque papyros legere, hoc contra televisificum lumen paululum displicet.
Victor Hugo, Lutetia. Aliquid scribere conabor. Molis est imprimis incipere. Inertiae lex, eam jam Newtonius detexit esse, fuisse, futuram esse legem universam totius orbis (quod nobis inertibus haud minimo gaudio est).
Ab Lutetia inciperem (oculis redi Sequanensium rerum plenis), sed cras. Procrastinans incipio... Malum...
Ceterum, quam pauca photogrammata excepi! Nunc nequaquam paenitet, nam multis horis spatiatus sum sine pondere... (Lex gravitatis: alia Newtoniana lex, per quam placet perambulare sine theca, sine pera, sine bursa...)
Sed aliquando machinam mecum gessi. Illo quidem die, quo ad silvam et castellum Vincennes me contuli. Quo vocabulo Vincennes latinius dicam? A, omnis labor, semper labor ignorantibus improbus...
2 comentarios
Thersites -
jlcg -
Duo parentes quinque filii filia una quinque nurus gener unus decem nepotes pronepos unus adfuimus et temperie pacata fructi sumus. multa pocula vini effervescentis epotavimus. parentes fecundi fuerunt proles non tanto.