Blogia
Thersites

Pyrenaei autumnales

Pyrenaei autumnales

His diebus denuo ascendimus ad Pyrenaeos: tam pulchrae sunt valles hoc anni tempore! Sed, domi jam requiescens, nihil scribere potui: machina haec munere suo fungi nolebat heri. Num hodie volet? Spero. Si quod jubeo paret, vallem Tenae videbitis autumnalibus coloribus exornatam. Vallis haec tractum flumini Gallici summum habet. Memineram lectoris fidelis jlcg, cujus pater e tertia ab occidenti valle, nisi fallor, ab hac Tenae profectus erat.

Ceterum, rursus retrocessit hora. Retrocedendi commoda milies radiophonia atque televisoria cecinerunt. Sed quanto magis canunt, magis diffido ego. Cui prodest horaria mutatio? Quibusdam certe; publicanis puto, vel petrolei mercatoribus, vel autoraedarum. Non civibus certe. Nec dicant curam sibi esse de natura rerum: quot agenda sunt, si ita esset, quorum nunquam omnino meminerunt! Nescio quot centena milia euronum deperdita evitavit hora nova. Hoc aiunt. Nihil credo. Quis rationem egit? Quomodo? Quis rationem postulavit? Plane nihil tam obscure factum vera ac ingenua continere potest. Idem autem quotannis: nescio quot centena milia... Bdelyria. Quam fatui!

3 comentarios

jlcg -

Litterae tuae patrem meum recordantes gratissimae sunt.

Thersites -

Gratias ago tibi, frater. Fides tua in dubio non erat, sed nobis opus est duobus tantum verbis nonnumquam tuis, te valentem ut rati simus. Vale ergo quam optime, mi venator!

Ludovicus -

Ave, frater.

Ego quoque (ut jlcg et ceteri amici) quotidie avidissime lego quod scribis.

Vale.