Orbis novus
Spatiamur Merlinus egoque. Sol, jam jam trans montes se condens, e cerasorum floribus ultimos exprimit roseos fulgores.
Obvii tres pueri adeunt. Iis quoque canis comitatur, eorum autem canum quorum mandibula terere valeret robur. Merlinum jubeo sedere donec viatores transierint. Sed unum eorum comminus agnosco:
--Pappae! Salvus sis, amice Stalin!
--Salve --respondet gradum comprimens.
o o o
Hodie mane primum convenimus: Stalin studet cursui primo secundariae, quem gregem curabam absente professore. Nomen pueri me percussit statim auditum. Sed, quantum vidi, homo est tranquillus atque affabilis.
Collega quaedam, quae saepe pueros secundariae docuit, certiorem me fecit:
--Non est primus eo praenomine in lyceo. Fuit jam aliquot annis quidam Stalin Josephus (utrumque praenomen est), cui fuerat frater Darwin Bartholomaeus sororque Usnavy Myriam.
--Usnavy!
--Quid stupes? Discipula est mihi Ginsop appellata.
--Ginsop? Id praenominis quid sibi vult?
--Si recte habet profestrix anglicae linguae, etymon nominis est ’jeans shop’.
o o o
--Hic sumus --facit Stalin--, paulum spatiantes.
--Quod optimum mihi videtur. Fac valeas, amice Stalin, et habeas felices ferias.
Ferias Stalini augurari, id nunquam fieri posse credissem.
0 comentarios