Blogia
Thersites

Tympana

Hos dies passim audiuntur tympana.  Viae oppletae sunt gregibus veterem colentibus superstitionem.  Fortuna mihi partim fauit quod ex aedibus tympana non audio.  Sed, si eum cursum publicum adeo, ab episcopis atque bonis civibus occupatum, tympanorum sonus memorat me aliquantulum esse advenam, non totum hujus telluris.  Verum est: nescio quota parte sim romanus, graecus, germanus vel sinensis.  Sed non totus sum eorum qui tympana canunt.  Quamquam nonnullae mulieres oblique intuentur quasi persam vel afganistanum.

0 comentarios