De romanis hujus saeculi
Nobis intus est omne malum, omne bonum. Utrum, vel quota utriusque pars erumpat, ingenio, doctrinae, moribus, etiam fortunae debemus. Non aliter nationes, quibus est quidem aliquod animi temperamentum, certe mores, plus minusve sapientiae, sors, si quid est, quam misera vel felix hominibus contingit singulis. Etiam gentes et populi vexatis sunt morbis animi, tristitiis, cupiditatibus.
Id etiam nos scimus, qui sicci nati sumus et plurimis a mari longinqui milibus passuum, ultimum navem relinquere ducem. Partes ergo Italicis iterum contigit agere pessimas, immo ridiculas si excussationem ducis respicimus, se casu in scapham cecidisse. Num fortuita est historiola haec? An conexa est cum spiritu (sit venia verbo) qui annos hos Italiam dominavit? Mihi ita videtur, gubernatorem istum atque facinora ejus maxime berlusconiana esse.
Sed Roma reversus aliud in meliorem partem dicere de Romanis volebam. Nam multo diversam nuper inveni hanc Romam, atque illam superiorum temporum. Nitidior enim et mundior est haec Urbs, omni manente colore. Et lepidius atque tranquillius ejus vias perambulare videbamur, nesciebam initio qua de causa... Paulo post rem satis perspeximus: non modo multo rariora transeunt autocineta, sed etiam quae vias percurrunt leniore incessu, minus agitato se gerunt habitu, multo majoribus et lenitate et silentio. Credere potestis? Frequentissimis uti potes et celeberrimis viis, nec audies illos antiquos clangores, illas voces lepidas --non aliter esse potest in illo lepidissimo sermone-- sed irritatas.
Etiam, quod pro miraculo habuimus, tarde ambulantes per Campum, sursum deorsum intuentes, pigrorum more viatorum, retro repente currum conductum --qui taxi vocatur-- nos artissime subsequi vidimus: viam liberantibus homo ille signum fecit nobis jucundum et amicum, ac classicum ille bellicum quo autocineta utuntur ne semel quidem cecinerat!
O, Roma, quam in bonam mutata!
0 comentarios