Blogia
Thersites

Trigo

Comarrugae, in parvo oppido turistico ubi nuper mansi, domi inveni librum 'El médico rural' ('Medicus ruralis') auctoris Philippi Trigo. Hanc fabulam, ut accidere mihi solet, legere coepi, postpositis quae mecum attulissem: nunquam hunc auctorem viseram, de quo ab aliis novissem esse 'auctorem minorem', perlectissimum, 'eroticum'. Qui stupor! Fabula supra allusa egregia, excellens est. Nec primum hoc mecum reputo: fabulae 'minores' huius temporis Hispanicarum litterarum, quod 'aetatem argenteam' vocari solet (a 1900 circa usque ad bellum civile), multo potiores politioresque sunt quam 'maiores' in Hispania scriptae restanti saeculo.

Hanc legendam commendo: narrat Philippus Trigo priores annos medici cuiusdam qui officio fungitur suo primum in vico minimo et reducto, in quo pauci miserabilem vitam agunt, deinde in oppido lautioris victus in quo plures et divitiores, sed non sublimiore spiritu vivunt. Prima fabulae pars exponit pauperiem interioris Hispaniae ineunti saeculo, et angores et sollicitudines medicorum juniorum qui, post aliquot studiorum annos, horrendas repente offendunt veras res morborum, dolorum. Pars altera picturam exhibet vitae demissae, tristis, oppidi sub regimine 'oligarchiae et casicismi' ('oligarquía y caciquismo' sunt verba quibus Costa id definivit) quod Hispaniam eodem tempore dominabatur. Trigo bene novit de quibus loquatur: multa vidit atque vixit, medicus ipse ruralis.

Cur Trigo adeo ignotus est? Cur eius fabulae notam ferunt 'eroticas'? Stultitia certe et odium ad sexum catholicae tyrannidis quam tulimus aliquid fecit. Sed etiam pigritia criticorum posteriorum.  Etiam est in causa quod Trigo natus sit in regione Hispanica pauperiore? Quis scit? Natus enim est in Villanueva de la Serena, 13 februario 1864; melancholia affectus, se vita privavit Matriti 2 septembri 1916.

4 comentarios

Icosinatus -

Comis Thersites, Scire vis unde scribam. Gallus sum. Majores mei Icosinati erant (Algerois),sed post bellum Numidianum ad ripas Sequanae consederunt. Nunc civitatis Rotomagi incola sum.
Post scriptum: linguam latinam male scribo sed linguam hispanam bene loquor. Vale.

Thersites -

Gratias, frater, nunc etiam pro nexu. Et tibi, comis Icosinate, qui satis bene scribis dum scribis. Quaerere possum unde scribas? Valete

Icosinatus -

Optime Thersites, tibi gratias ago. Tua opera, novum scriptorem Hispanum coepi legere. Hic a me ignorabatur.Inveni librum (el médico rural) in Wikisource.
Velim mihi ignoscas, non perbene latine scribo. Vale.

Ludovicus -

Ave, frater.

"El médico rural" legere possumus hic:
http://www.cervantesvirtual.com/servlet/SirveObras/23583956543470528965679/index.htm

Vale