Blogia
Thersites

Quid sole lucidius?

Quid sole lucidius?

Turricellae (quo in loco natus fuit Praxedes Mateo Sagasta, notus homo publicus in Hispania saeculo XIX) domum hanc insolentissimam invenimus. Pectorale vide fenestrae. In trigono, quod ornatur instrumentis fabri caementarii et pictoris, legi potest: "Todo por la profesión, 1862 1977" (fere "Omnia pro ministerio"). Scutum, subter, tres stellas monstrat super solem, et sententiam hanc Latine scriptam: "Quid lucidius sole?" Domus opus est sine dubio hominis sui judicii, parum obsequentis moribus acceptis, cuiusdam puta Thersitae fabricae caementariae. Homines tales meliora vel pejora, sed nunquam vulgo obsequentia fecerunt.

Hodie primum sol cubitum it sereno caelo, nubibus roseo colore dipintis diem sequentem apricum praenuntiantibus. Optimus sit vobis. Valete.

2 comentarios

Thersites -

Ave, mi frater! Oculos tuos benivolos has semper lineas sentio mulcere...

Ludovicus -

Lucidius quam sole est inteligentia fratris mei Thersitae...

Vale, amice.