Blogia
Thersites

Ciborium

Ciborium

Ciborium templi cathedralis caesaraugustani.  Ille dies solis fuit vere splendidus.

Nulla dies sine imagine, atque linea quamvis misera.

Valete.

3 comentarios

Thersites -

Verba tua, Auguste, grata accipio. Sed quid est bene scribere, nisi ut ab aliis intelligaris? Et ego optime intellexi te. Quod vero tu non semper me intelligas, me ipsum non semper intelligere mihi confitendumst! Unde scribis, amice, si quaerere possum?

Hodie ad expositionem tuam, Jacobe, jam ingressus eram (ex pagina Neminis nostri) ante quam hunc nuntium legerem tuum. Nihilominus gratias tibi maximas ago.

Valete.

Iacobus -

Salve amice!

Novum blogum latinum habeo quod "Expositio Internationalis" vocatur. Non de commentationibus, non de historia loquor illic sed de rebus visendis, opinionibus et ceteris. Re vera ephemeris est.

http://expositiointernationalis.blogspot.com/

augustbecker -

Invideo te, amice Thersites, cur ego latine non possum scribere bene; vix intellego quod scribis. Gratulationes (?)