Blogia
Thersites

Gomorra

Hujus nominis librum amica Elisabeth commodaverat, ab ipsa Neapoli emptum, cujus lectioni hodie, cum plusculum temporis vacarem, finem faciebam.

De nuce libri quid dicam? Nisi tristem rem esse, minime dignam quae in illa civitate sit. Sceleratos homines odi, plus etiam illos cunctos qui cives mutare conantur in animalia territa et oboedientia. Qui potis est, ut accidant in Italia talia?

At, si argumento repugnabam, lectio ipsa valde mihi placuit, quia mihi gratissimum est legere (et, si possum, audire, etiam blatterare) hunc elegantem sermonem et suavem. Italiam amo totam, praeter factiones homicidas et praesidem Berlusconi. Et lingua italiana mihi pulcherrima videtur. Nolite credere propter antiquos romanos me Italiam diligere. Mea quidem sententia artes colorum et sonitus, pictura et musica, ibi praecipuum habent locum. De caseo gorgonzola et de amaris egregiis taceamus.

Robertus ergo Savianus non modo terribiles, etiam pulchras et sapidas litteras exaravit. Sed, quamquam Italiam cunctam atque italiana omnia adhuc praediligam, sub hoc praeside et cum his sceleratis factionibus (mafia, camorra, ’ndragheta), aliquanto displicet haec civitas, quamvis antiqua et dignissima!

2 comentarios

Thersites -

Ave ergo, amice barcinonensis. Castrane Octaviana? Nonne sub pallio sancti Cucufati? Et vale plurimum.

augustbecker -

"Italiam amo totam, praeter factiones homicidas et praesidem Berlusconi. Et lingua italiana mihi pulcherrima videtur."

Idem censeo. Et respondeo ad tuam questionem: tamen nomen mihi (quod verus non est, anglica lingua nickname dicitur), germanicus non sum, sed hispanicus, Barcinona natus,Castra Octaviana habito.