Udus autumnus
Tempora sunt nubila. Nubila, nubila. Mihi bene esse, dico, etiam felicem esse me dicerem si scirem quid felicitas sibi vellet. Certe multos amicos numero. Sed quid? Amicosne numerare? Quorsum? Quam absurdus mos! (At multis abhinc annis, ferme adulescentulus, simile consilium absurdum cepi: scire conabar quot homines plus minusve nossem, et catalogum constitui illorum de quibus nomen saltem, et aliquid etiam de eorum vita, in mente haberem. Stupui, cum paucis diebus catalogus sexcentis glisceret nominibus et ultra. Vivimus in densissima reti consuetudinum, immo opinione mea densiore. Putaram difficile usque ad centum consequi posse...)
Tempora ergo nubila sunt. Non in animo, dico, sed in caelo. Pluit, hoc est quod accidit, et dies fuscus fuit, obscurus. Pejus etiam: probationes discipulorum sunt mihi legendae atque corrigendae. Laborem reicere me pellucet? Sed age, Thersita: ad laborem redi.
Dum imber nocte tectum plangit, in tenebris, nihil potius quam memoria luminis: ecce mons Cajus meridianus. Sic fuit proximo mense.
[Amicus severus me monet: caesaraugustani veterem pontem haud 'romanum' appellant, sed 'saxeum'. Vera dicit. Cum de ponte loquuntur, dicere solent 'el puente de piedra' vel potius, cum raptim laxeque loquantur, 'el puente piedra'. Nihilominus 'romanum' eum aestimant. Amicus pons, sed magis amicus Xaverius.]
Valete.
0 comentarios