Heroes
Lunae die Pompaelone regredienti in itinere radiophonium notitiam mihi attulit pugnae maximi momenti: illius quae tunc inter gregem Hispanum pedilusorum et Afros collegas in Germania decertabatur. Vox in radiophonio locutorum, primo puncto pro Tunisia incidente, maerore confecta sonabat, illorum animi demissi videbantur, ubique erat gravitas, dubitationes, planctus.
Martis die, radiophonio statim (ut soleo) aperto, easdem voces audiebam exsultare victoria patrata: nimium nunc gestiunt, immania gesta canunt; gravitas in jucunditatem commutata est; immo sententiae se attollunt, turgent, tument, vestigia sequuntur Maronis alto cothurno... Subridiculum.
Homines enim sine passione vivere possumus, immo vitam vitalem agere non possumus sine herois admirandis, quos diligenter ac jugiter quaerimus... Thersitae vero homini dicaci ac maledicentissimo pediludium nihil aliud videtur nisi negotium futile ac jejunum quod passiones facticias effecit iis hominibus inferendas qui plane passionibus carent.
--An patriam passionem mavis, Thersita?
--Numquid interest? Num inter utrumque habemus nihil? Dicax manebo.
0 comentarios