Solstitium
Dies solstitialis: sol mutat iter. Et nos iter mutamus, et muti loquimur.
Quid accidit mi? Nihil. Nullus morbus (quoad sciam) me pressit, malum nullum (quod non etiam ceteros mortales) me vexavit. Immo omnia surridebat: mater, quamquam anus, mente clara atque animo laeto fruitur, filiae suum quaeque iter feliciter peragrant, fratrum nulli sors male tetigit. Discipulos hujus anni fere omnes probatos dimisi, iis quos universitas studiorum examinavit charactera dedit nulli infra septimum: ne id quidem somno prohibuit. Quid accidit mi?
Nihil agere disco, nonne potest? Quandoque ad ordinatrum accedo, aut retia socialia (quae dicunt, quibus photogrammata et vitas atque amores discipulorum persequi possum), aut ludus latrunculorum (cui iterum hoc mense me dedi, o homo nequam atque prave!) aut quidquid jucundum per rete inveni ab omni scribendi desiderio me detinent.
Quid accidit mi? Cur non scribo? Ardelio sum, hoc accidit.
Gratias amicis habeo, quorum gratos nuntios nuper in blogo legi. Quibus nunquam obliviscor, quamvis mutus ardelioque. En ultimam Montis Caji quam fecerim imaginem vobis do. Valeatis semper quantum opto.
1 comentario
Nemo Oudeis -