Vinum solitudinis
Morbum interretialem fere mortalem passum est ordinatrum meum. Non autem mortuum est. Ecce: scribo adhuc. Sed penna hebetata est. Breviter dicam de libro quem nuper finivimus, cujus titulus supra legitur.
Auctricem, Irene Nemirowski, non multis mensibus novimus, ex fabula qua Francogallia a Germano capta describitur, cum timiditate aliquorum, aliquorum fortitudine. Mulier nostra cito facta est, nunc amamus quasi veterem amicitiam. Aliquot ejus fabulas legimus, hanc precipue ea de causa cupiebamus, quod titulus pulcherrimus nobis videbatur. ’Vinum solitudinis’... nonne lepidum? ’Edetur proximo septembri viliore pretio’, dixerat bibliopola; atque respuere non ausus sum, ne fastum atque divitias meas viderer ostendere, si pretiosiorem editionem postulavissem. Exspectavi ergo, decembri in manibus tandem habui.
Qui ’David Golder’, ’Saltationem’ et ceteras Nemirowski fabulas legerit, nihil fere novum in hac inveniet. Patet Irenem suam vitam saepissime narrare. At quo lepore, quo acumine, qua elegantia! Quamquam nihil nisi vitam suam narrare sciisset, inter egregias erat numeranda. Haec fabula puellam sumit ex Ucraina, a matre relictam, a sola institutrice gestam et fere amatam, Sankt Peterburgum deinde latam, deinde, post russicam rerum eversionem, in Femingiam eductam, paulatim ad amores apertam: non jam puella, sed femina facta, postremo Lutetiam pervenit.
Mirus est aspectus Sankt Peterburgi sub eversione ex oculis puellae.
Ecce quod mihi maxime placuit: memoria auctricis, plena minusculis rebus cum colore, odore, sapore. Vide vicum natalem, sub pulvere luteo planitierum asiaticarum, qui inter dentes crepitat...
2 comentarios
Thersites -
jlcg -