Male coepta, utinam meliora fiant
Redeo. Absentiae causa morbus fuit. Non morbus qui Thersitae corpus aut animum, sed ejusdem ordinatrum correpit. Decem dies nihil feci. Josephus tandem doctissimus arcessitus machinam tersit, perviam reliquit. Heri bene operabatur. Sed hodie... Nescio quid accidat, at tarde in loca venio, interdum quaedam rara fiunt.
Ergo, si denuo abero, jam scietis non me, sed machinam minime valere meam.
Dum redeam, omnibus optima exopto in hunc annum MMX. Valete.
0 comentarios