Iter februarium
Sex post hebdomades maxime gaudeo: paulatim novam instauro rationem temporis fruendi. Necesse nobis fuit semper ut rota diei cujusque orbitam sequeretur praecedentis, id quod francogalli vocant routine et cui vocabulum frustra nunc conor invenire latinum. Quem ad finem rutina? Scilicet ut non raro rumpatur!
Non tale fuerat initium vacationis. Bona consilia ceperam; at nullum secutus sum. Intra duos menses (ita cogitaram) nihil certum agites: sine ut paulatim labor instruatur tuus: compara, sed minime festinanter, et in ordinem redige tabellas et scripta, ut aliquando edas per rete, si facultas datur aut in mentem venit; bibliothecam autem in aliud tempus relinques. Post duas hebdomades ne papyrum quidem tetigi, atque omnia illa ab conspectu abdidi atque indigeste condidi. Contra bibliothecae novam parare dispositionem statim coepi, ipse miraculo mihi. Nunc scire incipio ubi sint libri; toto mense haec domus fuit domus insani, plus tumultus quam domicilium.
Insuper, hoc in mentem venit quinto vel sexto die: quid nunc facere possis quod antea non posses? Iter ad meridiem! Non bis reputavi. Sunt in provincia Baetica duae urbes inter se proximae et egregiae ambae renascenti arte, quas vocant Betulam et Beatiam (Úbeda et Baeza nomine hispano) et quarum videndarum tempus opportunum nunquam inveneram. Ecce tempus: eo advolavi.
Malum! Fortuna invisit mihi: simulac autocinetum conscendi coepit Oceanus seriem procellarm parare (cyclogenesis explosiva vocabatur ab telehorasicis sapientibus), quae omnes procellae in meum caput deoneratae sunt frigore et imbribus.
Nunc novam habeo causam cur nulli posthac me commitam itineri mense februario.
seriem procellarm parare (cyclogenesis explosiva vocabatur ab telehorasicis sapientibus), quae omnes procellae in meum caput deoneratae sunt frigore et imbribus.
Nunc novam habeo causam cur nulli posthac me commitam itineri mense februario.
1 comentario
Nemo Oudeis -