Blogia
Thersites

Perfecto itinere

Inferna sunt ceteri.  Fortasse.  Ceteri, meditor, omnia nobis sunt: et inferna et paradisus.  Per ceteros sumus.  Album an nigrum sit, mihi certe et quae mala vexarint et quae bona fructus sim attulerunt ceteri.  Nihil queror: beatitudinis plus attulerunt quam maeroris.

Emeritus jam totum egi mensem.  Prorsum plerumque, ut semper, aspicio, sed non possum quin retro aliquando conspiciens novo ut ita dicam colore multa cernam.  Nam in itinere, dum erras nescio quo, totius imaginem viae vix capis.  Quam multo aliud itinere perfecto, cum viam respicere totam datur, omnis perambulata late conspicitur!

Praeterito mense, cum rude jam jam eram donaturus, parva veterum discipulorum manus lectiones postremas inopinate interrupit: quindecim aut viginti inter se juvenes diem dixerant et ex variis locis variaque deserentes munera vetus suum Institutum adierunt ad nos gratulandos nostrumque celebrandum exitum e professione.  Quam pulcherrima haec dies ultima!  Commotus fui usque ad lacrimas.

Qualis magister fui?  Professionem certe amavi semper, officio totum me dedi.  Quod autem necesse, sed non satis est ut bonus aestimeris.  Nemo bonus vel magnus est artifex sine civitate cui placeat, cui miraculo sit vel affectui.  Nemo auctor eminet sine concivium favore atque fomento.

Nunc paenitet me veteris cogitationis, quae saepe vexarat: nonne alium in locum potius migrandum esset ubi magis proficeres?  Quam inique!  Stulto mihi nuper hi discipuli demonstrarunt me, omni amoto dubio, ibi fuisse ubi esse oporteret.  Quid ultra?  Illi, prout optimi fuerunt discipuli, ex nobis compararunt optimum magistrum.

1 comentario

Nemo Oudeis -

Macte virtute!