Blogia
Thersites

Musices sensus

Olim ex amica, cubiculum intranti nostrum, hanc audi sententiam:  "Quam maesta musice, quae tibi maxime placet!"  Stupui tunc; nam ecce musice quam id temporis audiebam, opus quod in operum Johannis Sebastianis Bach catalogo numeratur 853, id est, octava primi libri fuga.  Audite, si vultis: modus est minor, non alacris certe eius motus; sed maesta?

Maestitia quid est?  Maestitia, nisi fallor, tristitiam habet, abjectionem, etiam aliquid funebre.  Sed fugae illi, cui certe maxime afficior, tribui possunt multi, mea quidem sententia, sensus, sed nullo modo maestitiae.  Nonnulla enim in mentem accedunt verba illam audienti fugam, scilicet serenitas, tranquillitas, securitas, cogitatio, cortumio, statio... Sed maestitia?

Saepe posthac de re cogitavi, auremque habui ad funebria intentam.  Sic ratus deinde sum permultis musicam quae ’classica’ vocatur aliquantum vetus, non leviter tristem, funebre quidem sonare, sicut pueri nostri taedio plerumque afficiuntur cum pelliculam datur videre sine coloribus.  Hoc illis significat: veterem, tristem.

Anno MMV, post cladem quae Matritum concussit a.d. V Idus Martias, publice honoratae sunt victimae: audire tunc licuit in Atocha "cantum avium" Pauli Casals (Cant dels ocells), quod melos non nego funebris aliquid habere, praecipue cum tempus tardatur in canendo.

Nuper LXX complebantur anni ex quo liberatus est campus Auschwitz: quam notitiam dum vox puellae narrabat telehorasi, comitabatur (etiam!) Das Wohltemperierte Klavier, fuga nunc IV libri primi, opus 849.  Ei!  Cadaverum imagines videbantur in fossas tractorum, dum fuga incedebat nobilis, gravis, severa, quam inepte ad horrendas, inhumanas res apposita!

2 comentarios

Th. -

Votum tuum est votum meum.

Nemo Oudeis -

Marxistae, qui Occidentales vocitabantur, ut Theodorus Adorno et Maximilianus Horkheimer, solebat dicere favorem non a populo alicui carmini dari, sed ab illis, ut mercatoribus, qui populum doceant cui carmini sit favendum. Itaque quo saepius Clavicordium illud bene temperatum per telehorasin docetur esse carmen maestum, eo maestius plerisque videtur, qui non soleant pro semet ipsis res iudicare sed iudicium sequi sibi oblatum. Qui telehorasin regit, et mundum regit: sic didicit Silvius Berlusconius, vir olim nullis momenti habendus, qui tamen bene intellexit quanta potestas esset in suo iudicio propagando. Utinam et meliores quam ille idem discant.