Madrasa Ben Josephi
Cum aliquis nostrum donum accepit quo supramodum fruitur, ut ad eum interdum adire videatur subridensque in ecstasi contemplari, eum dicimus Hispani esse 'tanquam puer novis calceamentis'. Sic nunc ego sum (aperte fateor, amici), qui ad ephemeridem quotidie adiens nullo modo qua de re scribam, sed tantum quod photographemata hodie affigam cogitare jam possum.
Age, Thersita, voluptatibus aliquando trahi te sine. Quid est vitale nisi in Venere et Charitibus?
En fenestella, qui amice legitis, cellulae cuiusdam in madrasa Ben Josephi, Marochii. Ibi fui octobri superiore. Omnia in hac universitate studiorum sunt modesta, pulchra, simplicia. Quamquam nec catholicus nec musulman, aedes has perambulans sentiebam multa esse mihi communia quibuscum hoc studiorum templum aedificari voluerunt. Tot humana sunt nobis communia! Sacra bellandi fames! Qui aedificium tale, cellullas, fenestellas concepit, cum eo dissentire gravi momento nequeo. Immo tibi dissentio graviter, o stulte qui bello omnia persolvenda putas!
In crastinum valete, amicae atque amici.
0 comentarios