Salve quisquis legis
Omnes homines qui sese student praestare ceteris animalibus... A! Quid aio?
Ignoscite. Propositum mihi tantum est scribere quotidie, vel persaepe, quidquid in mentem venerit, modo Latinis verbis expressum. Quem ad finem? Nescio. Primum quia placet. Deinde quia aliis placere posset. In causis etiam quod Latinum sermonem velim florere: hoc mea opera accidere parum verisimile est, cum tam demissus sim scientia ac eloquentia; sed quid adipiscemur, nisi pervicaciter temptaverimus?
Caesaraugustae, in colonia vetere et pulchra et foeda et amata et invisa, invenire me potes. Quis sim, quis hoc blogium sit, paulatim scituri sumus, spero. Equidem (fateor ingenue) nihil eorum scio.
Et cum hic primus sit articulus blogii, placet versum cancrinum addere (id est versus qui et prorsum et retrorsum, ut cancri, legitur idem), medioevalem puto:
IN GIRVM IMVS NOCTE ET CONSVMIMVR IGNI
Quod hoc sibi velle opinor: nos homines esse ut bestiolae illae quae per noctis umbras volitant, aliquid luminis quaerentes, periturae tandem simulac suum quaeque fatalem ignem adeptae sunt. Hae bestiolae ephemerae vocantur, hoc ephemeris est.
Vale
0 comentarios