Blogia
Thersites

Devotio

Mense julio, in variis scriptis extremorum annorum Antonii de Sancto Exuperio notaveram auctoris taedium a patria abeundi, et quantum repugnaret esse se nihil nisi scriptorem, a moribundis concivibus opportune secretum, soli intellectui datum. Simillima sententia inveniri potest paucos ante annos in alio Antonio, Machado nostro poeta, qui bello civili Hispanico incipienti iter ad docendum in Britanniam respuit, a populo ne abesset et doloribus patriis. Hoc enim lego in litteris datis Valentiae, novembri MCMXXXVI:

"Nisi militis, nulla in Hispania manet eloquentia. Triste est condemnari, ut ego, ad eloquentiam calami. Unus est nummus quo debita nostro populo expendere possimus: vita".

O animae maximae, in quibus spiritus vis et acumen exstinguere non valuit focum amoris ad proximos! Velut illi Socrati, his magnanimis viris, debita cum populo patebant. Equidem hoc generoso sensu careo, ac piget.

Mortuo poeta nostro, in sacculo vestis hunc versum mirabilem desiderii infiniti: "Estos días azules, y este sol de la infancia".

0 comentarios