Blogia
Thersites

O mi heros

O mi heros

Dubitari non potest quin Julianus sit Ammiano Marcellino maximus illius temporis heros. Itaque describitur imperator iis delineamentis quibus soliti sint depingi semidei: patientissimi, constantissimi, prudentissimi. Sint denique qualecumque, sed supra humanum modum. Nec non etiam sunt illi amatores indefessi: nonne ita hodiernus Bonaparte, Sarcocius ille, vel paulo prius alterius imperator mundi Johannes Kennedy? Mementote quae ridiculae fabulae narrarentur de sexualibus atque intellectualibus gestis Kennedianis. Has in reductas oras notitiae inauditae tunc pervenerant, posse Jacobellae maritum mille paginarum scientiam acquirere, obliquo legentem oculorum cursu, celerrimo unius horae tractu. De isto lectionis velocissimae facinore, vulgatissimo tunc ad stultorum stuporem, nonnullas facetissimas paginas scripsit Petrus Salinas, poeta noster ('El defensor').

Sobrius contra videtur Ammianus nocturnam Juliani diligentiam ponderans (16 5 4s):

"Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret [Julianus] tripertita, quietis, et publicae rei, et Musarum. Quod factitasse Alexandrum legimus Magnum, sed multo hic fortius: ille namque aenea concha supposita, bracchio extra cubile protento pilam tenebat argenteam ut, cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum. Julianus vero absque instrumento, quotiens voluit, evigilavit et, nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat (quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae), atque in tanto rerum defectu explorate rei publicae m[unera] curabat..."

Homines liquet admirari oportere. Quid ad rem, si admiratio puerilis? Non aliter detractationes pueriles pari pacto esse solent...

Castellum quod videtis oppido Berdejo est, apud fluvium Manubles.  Valete.

1 comentario

clear tinnitus -

I really like your blog, it makes me know that my own health problems.clear tinnitus