Domum regredi
Hac mente incepi paginam: aliquantulum discerem dictare latine, cum latine loqui optima tunc mihi videretur via latinae linguae docendae. Tunc, dico: cum latinum profiterer. Nunc nihil doceo, rude donatus, sed et idem nunc sentio (id male, saltem peius didicimus idioma quod non loquentes didicimus) et huic paginae horas desidero impensas.
Cum docendi onus relinquerem --gratum onus, sed onus omnino-- id imprimis cupiebam: ordinatrum quam longissime arcere, atque nova temporis uti ratione mei, quod tempus magnum, longum, infinitum stulte ducebam. Ah! Hoc statim intelligit miser emeritus: irreparabile fugere tempus... At mitto querelas, cum nihil est de quo queri queam; quamdam tantum indicare volebam ex causis quibus ephemeridem praeteriissem.
Deinde... Quae moles redire! Novis moribus acceptis, quam difficile ad antiquos regredi! Quonam modo imagines apponere solebam? Etiam claves de memoria deciderunt...
Sed satis. Piger sum, fateor. Sed domum denique redeam.
4 comentarios
Icosinatus -
Matthīās Herrbergius -
Nemo Oudeis -
Sandra -