Blogia
Thersites

Linaria aeruginea

Quam dulcis est amicorum gratia!  Quid optabilius?  Ii denique sunt amici, qui rescribunt.  Iis ergo amicis scribam.

Heri domum regrediebar ex itinere botanico (botanicus nunc fio magis magisque) quod ad Pyrinaeos montes duxerat me, et quae scripsistis lego.  Multa narrare possum, sed desunt mihi et fluentia et tempus.  Tituli harum linearum haec est causa: quod appendere volebam imaginem floris pulcherrimi, quem mense invenissem praeterito, quasi amicis oblationem.  Sed defunctum invenio programma quod Picasa vocabamus, ac nescio quomodo nunc photogrammata apponam.

At percontabor, et faciam.

2 comentarios

Thersites -

Cur tan saepe id accidit, amice Nemo, quod, quaecumque dicas, ex ore ipsius meo emitti videatur? Te amplector e longinquo.

Nemo Oudeis -

Multa apud societatem Google dictam sunt mutata: quippe quæ societas soleat quodlibet, quod suo munere bene fungatur sed sibi minus lucrosum videatur, subito atque ex inopinato de usu publico tollere. Nec possum eam societatem, ut quæ sit mercatoria ac negotiatoria, culpare: nam nullam pecuniam do ego, ut Googlenses mihi talia officia præstent, quare non habeo unde ipse querellam in eos faciam.