Dies beati in infernis
Difficilius agitur vita quam non unus sed plures gubernant rectores. Dum muneri uni servis, unum est centrum, ut ita dicam, circuli tui; absente munere vel officio, domini multiplicantur, mutantur tempora et loca sensuque momentoque.
Dixeram aliquid nos scripturos de libro quodam. De quo libro? Oblitus paene sum illius, flumen tot volumina rapuit.
Sed dicam. Nam liber ille verus est, quod non recte de omnibus praedicatur scriptis. Item facetus, quod mihi maxime placet. Verus atque facetus, quid ultra petes?
Auctor, Hungarica natione, juvenis carmina composuit propria, atque aliena in linguam magyarem interpretatus est, quod omne gloriam ei comparavit magnam quae placet poetis. Sed eodem tempore nazismus in Germania, fascisticum genus in Italia et Hungaria gliscebat. Exsilium sibi, Gallia petenda fuit. Quid tum? Gallia capta, exsilium in exsilium est cumulandum: fuge in Algeriam primum, deinde in Civitates Foederatas Americanas. Orto bello, ne poeta nequam maneret dum tot homines morerentur, miles americanus Japonicos debellavit vir noster et, pace comparata, in Civitates Americae reversus est. Sed locum sibi non ibi putat, sed in patria esse: in Hungariam ergo regreditur. Tres, quattuor post annos, hungarici rectores hominem capiunt et in carcerem conjiciunt, ad labores durissimos damnatus. Ita vivit totidem annos, paene frigore fameque mortuus.
Potest haec omnia risu narrare? Potest! Hoc Georgius Faludy fecit in libro cuius titulum est idem atque huius paginae.
2 comentarios
Thersites -
Nemo Oudeis -