Blogia
Thersites

Fulminatus

Ignoscant quaesumus nobis qui hanc paginam auctam velint novis commentariis salsis vel insulsis, sed multa nos hoc tempore detrahunt, et hoc in primis, quod quando scribere possumus non vacat, et quando scribere volumus non possumus, vel ordinatro prohibenti vel hoc universali reti nimia intercluso frequentia.  Heri tandem, cum astra benivola viderentur et per me et per ordinatrum potuissem, maxima electrica procella orta est et fulmen sine vi nos dereliquit vesperem totum.  Et nunc abeundum est.  Sed has quattuor lineas absolvam.

Habeo nonnullas gemmas lycopersici.  Si sol sit, lumen capiam.  Valete.

2 comentarios

consalvus -

meum ordinatrum iam fulmine ictum inutile iacet inde a septimana in obscuro scrinio... nescio uere quando rursus hunc calamum capere possim, ast -ah!- miseri nos, Hispani! luctus addendum luctibus. dum haec scribo, transire helicopterum ad nemora sacra uenustae Carpetaniae ex igne restituenda supra meum caput exaudio... uale, Thersite! dum liceat esse bene.

jlcg -

Non omnia possumus omnes.