Janus Pannonius
Ex oris Danuvii cara mea Martha, quae litteras hispanicas in hungaricum studet sermonem vertere, ad me mittit carmen Jani Pannonii, de quo nihil audierat ignorantia mea. Ad rete universale curro, unde illum doceor in Slavonia natum anno 1434 cc nobili loco (avunculus fuit archiepiscopus), utrumque sermonem didicisse Ferrariae domi Guarini Veronensis, vita excessisse anno 1472, aetatis suae vix trigesimo et octavo. Sed en carmen:
De amygdala in hieme florente
Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis
nec Phaeaca Ithacae dux apud Alcinoum,
quod fortunatis esset mirabile in arvis,
nedum in Pannoniae frigidiore solo,
audax per gelidos en floret amygdala menses;
tristior et veris germina fundit hiems.
Procne, Phylli, tibi fuit exspectanda, vel omnes
odisti jam post Demophoonta moras.
Pulcherrimum, nonne? De Phyllide et Demophonte legenda est secunda epistula ex Heroidum Ovidi. Gratias tibi, Martha! Valete.
0 comentarios