Blogia
Thersites

Vesper musicalis

Vesper musicalis

Inexpectate vocor ab amica cui dono datae sunt duae tesserae ad beethovenianas sonatas (ultimas audii, nisi male audii) audiendas aptae. (Qui eas emissent, ut videtur, morbo aut itinere aut alia de causa frui prohibentur.) Recusare me? Minime!

Ideo autem tempus eloquentiae minuitur: Thersita, nihil altum canere potes. Age, age, quid ad rem? Balbuti, ut soles, nugam qualemcumque, atque abi.

Non ita agam. Severus agam. Apponam imaginem montis mei cari, quem lectores mei vix noverunt. Facta est saturni die ultimo. Valete!

(Sol mi...! Num audiam opus 111? Utinam! Caesaraugustam advolo!)

1 comentario

Ioannes Paulus Murgensis -

Beethovenianae sonatae pulchrissimae sunt! Eas pernosco et mihi ab prima ad ultimam perplacent. Mihi quasi parvae symphoniae videntur. Ultima tria opera (109, 110, 111) peculiarissima sunt, dissimilia prioribus et iam omnino romantica.