Blogia
Thersites

Beati alicubi nati

Beati alicubi nati

Omnia ver redolent. Dies fuit apricus, mundus calebat tanquam canis alvus. Homines, mures et formicae sub sole discurrebamus ad suam quisque voluptatem.

Cena fuit heri pergrata. Quot risus! Quot cantica! Duo maxime sodales plurimis jocis convivas laetificarunt. Joca persaepe aliquem convivarum carpebant, non exceptis qui aderamus hospites, ad canendum, saltandum coacti. Unus ex duobus illis, 'Pileus' cognomine, me non desiit exorare ut 'aliquid Romanorum' Latine narrarem, totque precibus et tam instanter ut tandem blandius visum sit parere quam recusare; miro igitur silentio repente facto hexametros aliquot Vergilianos recitavi, applausos deinde. Quidam hospes Vindobonensis carmen tabernarium (ut aiebat) cecinit, sed visum est omnibus (et mihi quidem) maerentis carmen, et inde multi risus orti sunt. Etiam uxor illius cecinit, Pileo monente. Inter cantica et joca repperi aliquot ibi convenisse et exules et vicanos, et illud conventum jucundum esse vicanorum in primis causa, illorum comitatis et magnificentiae causa. Omnes convivae, et aborigines et Trojani, sine dolo aut dolore, sed multis cachinnis, aequabiliter vexati sumus, sed nullus, opinor, vexatum se sensit. Hoc, puto, soli sapientes consequi sciunt.

Photographema monstrat amygdalos quae circa coenobium Verolense candide florescunt. Valete.

3 comentarios

jlcg -

Pater meus natus Hecho provincia Oscense ergo dimidia parte mea Aragonense est et placet mihi valde noscere res secundae sunt in Aragonia. familia uxoris meae etiam orta in Celtiberia.

Thersites -

Vita mea voluptatibus et maeroribus pariter constat; sed, cum sim homo nimis ad querimonia deditus, candida tractare malo quam atra, non vobis modo, sed etiam mihi. Ceterum, cum sint menses quibus e domo non exeas, repente una hebdomade ter vel quater abes invitatus. Nonne tibi accidit? Sed tandem fateor non male in Aragonia vivi, optimosque amicos mihi esse. Quos inter te numero. Vale

jlcg -

Beatam vitam degis Thersites, iter a cena exquisita ad convivium iocularem faciendo. vetus regnum Aragoniae paradisum voluptatis simile esse videtur.