Blogia
Thersites

Iudicium

Meridie judicio adfui.  Cujusdam discipuli mater litem moverat.  Accusabantur quattuor professores lycei: magistra puerum dicebatur ab humero tenuisse, brachium ejus torsisse, damnum grave ita intulisse; addebatur tutor gregis (in quo puer fuerat) et, ne soli essent tutor et magistra, etiam rectrix studiorum et primus lycei administrator.

Fabula judicialis agebatur integra.  Judex (quae mulier erat; etiam mulieres erant judicis apparitrix, accusatrix publica et patrona professorum) quemque vicissim loqui jussit.  Causam primo aperuit mater: magnum sibi esse amorem justitiae, qui amor moverat imprimis; professores animadvertendos esse; quorum nec primam nec unam victimam filium fuisse suum.  Pars facetior secuta est, puero deponente: se professores semper oboedire, nonnullos autem se odisse, illam magistram praecipue tutoremque; illo die, quo laesus est, nihil aliud se egisse atque sodalem adjuvare conari, sed repente magistram in se impetum fecisse, qua de causa... cetera.

Locuti sunt deinde professores.  Equidem miserebar administratoris, qui homo timidus nunquam antea coram judice se viderat: vultum rubrum gerebat, quasi reus foret, oculis lacrimantibus.  Claudicante voce explicavit pueri gestas, quas innumeras continebant lycei annales.

Repente res ad finem currebat.  Accusatrix publica sententiam rogata postulare coepit, magno omnium stupore (meo saltem, qui rebar accusatricem accusare debere), liberam absolutionem professorum, cum medici nullum damnum in pueri brachio reperire potuissent, nullum acti contra legem documentum aut testem attulissent mater puerque.  Advocatae professorum nihil reliquit dicendum, haec nihilominus peroravit, argumenta repetens accusatricis.

'Visto para sentencia', clamavit judex, eximus.

Vita in lyceis facetior in dies fit, videor plura de re scripturus.

1 comentario

Ioannes Paulus Murgensis -

Gaudeo quod iustitia hic iusta fuerit, puero autem non fuit, poenas enim meritas eum dare debuit aliquis pro dolo: vero mater non tantum non dat, sed etiam doli fit particeps! Me miseret pueri, quia numquam a matre inepta ad educandum vir probus et integer fiet.

Vale!