Alfonsus Palentinus
Dum voluptates corporis hebetiores forsan in dies fiunt, illecebrae animi pristino vigore puerili me tangunt, quo nonnumquam miror, etiam stupeo: si sapientem decet nil cupere nilque admirari, maxime insipientem me fateri oportebit tam alacri animo appetentem jocos atque nugas.
Dum notitias quasdam per rete quaererem de regno Henrici IV Castellae, casu certior fio in lucem esse editos, a Regia Academia Historiae matritensi, annales Alfonsi Palentinus, qui hujus fuit regis aulicus scriptor rerum ejusque successorum, quos nomine catholicorum historia dignovit. Duo volumina, haud adeo magno pretio... o laetitia! Per rete domum ut mittant peto, si possunt; respondent jam in manibus esse cursualium... o magna, magna laetitia!
Sed audi, stulte. Quem ad finem libros ejusmodi desideras? --Quem ad finem? Scilicet ut legam! --Num legendi sunt tibi? --Non officio, sed voluptati. --Et satis horarum sunt tibi libris legendibus? [Silentium: non vaco. Et in mensa est acervus quindecim vel viginti librorum, quos haud minore paravi ardore atque laetitia.] Erubesco et taceo. Sed nihilominus exsulto cum nuntior in officina cursuali jam exspectari ab Alfonso Palentino.
Hic Alfonsus est inter doctissimos saeculi quindecimi; Romae fuit, ibi sapientes coluit, etiam secretarius fuit cardinalis Bessarionis. Magnam fecit collectionem verborum ex hispanico sermone. Vixit. Scripsit. Mihi satis est. Scripta ejus me exspectant. Quando legere potuerim non liquet. Sed hic stultus exsultat velut puer.
3 comentarios
Thersites -
jlcg -
quae lectio perdifficilis est.
JLCG -