Pomaria illa regia
Paululum afui, itinere Matritum facto. Necesse est aliquando fugere. Multa ibi pulchra et jucunda vidi, de quibus paulatim forsitan scribam. (Musaeum Prati totum renovatum est; antiquum matritense caput aquarum multa romana exhibet sub lemmate 'Roma, SPQR'.) Sed hodie legentibus vel curiosis de Manzanares el Real tantum, quo frater me duxit, hanc imaginem edam.
Manzanares est vicus (nomen supra ridicule interpretatus sum) et castellum apud ejusdem nominis flumen posita, non longe a Matrito, ad septentrionem. Quod flumen, hoc ex saltu manans, ipsius capitis Hispaniae pedes luit minimo aquae fluxu. (Primo cursu, contra, alacre inter rupes atque pinus, limpidum, plenum, canens praecipitatur.)
Innigus Lupi Mendozae, primus marchio Santillanae, castellum ibi construxit, accipiendae aptum amasiae plus quam hostili manui. Capsula gemmarum prolixe elaborata videtur, nec virilis res sed feminina ac suavis (si viris est bellum). Non tempori enim, non homini opus erat tunc milite (tanto regia potestas interim augebatur quanto deminuta islamica erat vis) magis quam carmine et ludo; sic poeta demum fuit ille marchio, nobis imprimis notus carminibus suis, seu cultissimis (ita ejus sonetti italico facti modo) seu plebeja simplicitate pellucidis. Horum haec est 'serranilla' ('montanula' dicam?; genus quidem carminum fuit) quam omnes ferme ante noveramus quam academia esset reformata:
Moza tan fermosa
non vi en la frontera
como una vaquera
de la Finojosa.
(Iterum interpreti ignoscatis: 'Puellam pulchriorem in finibus non vidi quam vaccarum pastrix Feniculeti'.) Hic ergo poeta castellum quod videtis erigere curavit. Absolvit, nisi fallor, filius vel nepos.
Vix fratrem ante castellum cum cane dalmata videre potestis: qui huc amoenum in locum me duxit.
3 comentarios
Thersites -
Ludovicus -
Ludovicus -
Marcionis Santillanae moza tan fermosa en liber versio in lusitana lingua quam canebat ille conimbrigensis cantor et amicus meus Adriano Correia de Oliveira (1942-1982):
"Moça tão formosa
não vi na fronteira
como uma ceifeira
que cantava rosa
Foi em Barca d´Alva
quando o sol nascia
uma ceifeira cantava
cantando vertia
trovas na fronteira
quando o sol nascia
A saia de chita
blusinha limão
que coisa bonita
sobre o coração
nos ramos da luz
um fruto limão
De foice na mão
suspensa de um sonho
mordendo dois bagos
rubros de medronho
seus olhos dois bagos
suspensos de um sonho
Devia ser pobre
mas cantava rosa
romã que se abria
na manhã formosa
que encanto que sonho
que engano de rosa"
Vale, mi frater.